Barlandus, Hadrianus – Dorpius, Martinus et al.: Fabularum, quae hoc libro continetur, authores atque interpretantes sunt…

Vídeň: Singrenius, Johanes, 1520. Strahovská knihovna (Praha, Česko), sign. HG XI 65, A1r–B2r. Editor Valenta, Petr. Ediční poznámka
<<<10<A1vA2r–A3vA4rA4vB1rB2vB2r>>10>>
Zobrazit ediční aparát Skrýt obsah

[Generovaný obsah]

Non sunt cuncta credenda cunctis. Multi suam operam pollicentur non tui amore, sed sui, suum quaerentes commodum, non tuum.

De partu montium

Olim rumor erat parturire montes, homines accurunt, circumsistunt monstri quippiam non sine pavore expectantes. Pariunt tandem montes, exit mus. Tum omnes risu emori.

Morale:

Hanc fabellam tangit Horatius: „Parturiunt montes,“ inquit, „nascetur ridiculus mus.“ Notat autem iactantiam. Iactabundi enim, cum magna profitentur et ostentant, vix parva faciunt. Quapropter Thrasones illi iure sunt materia ioci et scommatum. Vetat item haec fabella inanes timores. Plerumque enim gravior periculo est periculi metus, immo ridiculum est, quod metuimus.

De cane et venatico

Canem venaticum, qui iam senuerat, instigat herus, frustra hortatur, tardi sunt pedes, non properat. Praehenderat feram, fera edentulo elabitur. Increpitat herus verberare et verbo. Canis respondet debere sibi iure ignisci, iam senuisse at iuvenem fuisse strenuum. „Sed ut video,“ inquit, „nil placet sine fructu. Iuvenem amasti, senem odisti. Amasti praedabundum, odisti tardum edentulum. Sed si gradus esses, quem olim iuvenem frugis causa dilexisti, senem fructuosae iuventutis gratia diligeres.“

Morale:

Recte canis, nam teste Nasone: „Nil, nisi quod prodest, carum est, en, detrahe menti spem fructus avidae, nemo petendus erit“. Praeteriti commodi nulla est memoria, futuri aut gratia non magna, praesentis commodi summa. Turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat.

De leporibus et ranis

Sylva insolito mugiente turbine trepidi lepores rapide occipiunt fugere. Fugientes, cum obsisteret palus, stetere anxii utrinque comprehensi periculis. Quoque maioris esset incitamentum timoris, vident in palude mergi ranas. Tum ex leporibus unus prudentior caeteris ac disertior: „Quid,“ inquit, „inaniter

 
logo ÚJČ Copyright © 2006–2023, oddělení vývoje jazyka, Ústav pro jazyk český AV ČR, v. v. i.
Vyhledávací program © 2006–2023, Boris Lehečka; Grafický návrh © 2006–2023, Irena Fuková

Vokabulář byl spuštěn před 17 lety, 5 měsíci a 18 dny; verze dat: 1.1.24
Ministerstvo školství, mládeže a tělovýchovy Strategie AV21
Web je podpořen Ministerstvem školství, mládeže a tělovýchovy ČR, projektem č. LM2023062
(LINDAT/CLARIAH-CZ).