Barlandus, Hadrianus – Dorpius, Martinus et al.: Fabularum, quae hoc libro continetur, authores atque interpretantes sunt…

Vídeň: Singrenius, Johanes, 1520. Strahovská knihovna (Praha, Česko), sign. HG XI 65, A1r–B2r. Editor Valenta, Petr. Ediční poznámka
<<<10<A1rA1vA2r–A3vA4rA4vB1r>>10>>
Zobrazit ediční aparát Skrýt obsah

[Generovaný obsah]

Canis tranans fluvium rictu vehebat carnem. Splendente sole ita ut fit, umbra carnis lucebat in aquis. Quam ille visam avide captans, quod in faucibus erat, perdidit. Itaque tum rei tum spei iactura perculsus primum stupuit, deinde animum recipens sic elatravit: „Miser, deerat cupiditati tuae modus. Satis superque erat, ni desipuisses. Iam per tuam stultitiam minus nihilo tibi est.“

Morale:

Monemur hac fabella modestiae, monemur prudentiae. Ut et cupiditati sit modus, ne certa pro incertis amittamus. Astute certe Terentianus ille Sannio: „Ego,“ inquit, „spem precio non emam“.

De leone et quibusdam aliis

Cum ove quibusdamque aliis pepigerat leo venationem fore communem. Itur venatum, capitur cervus. Partiuntur singulas singulis partes tollere, ut convenerat incipientibus. Leo irrugiit: „Una“ inquiens „pars mea est, quia sum dignissimus. Altera item mea est, quia viribus praestantissimus. Porro quia in capiundo cervo plus sudaverim, vendico teriam. Quartam denique partem ni concesseritis, actum est de amicitia.“ Socii hoc audito discedunt vacui et taciti non ausi mutire contra leonem.

Morale:

Rara semper fuit fides, apud hoc seculum rarior est, apud potentes et est et fuit semper rarissima. Quo circa satius est, vivas cum pari. Qui enim potentiori vivit, necesse habet saepe de suo iure concedere, cum aequali aequale tibi ius erit.

De lupo et grue

Lupo voranti ovem forte ossa haesere in gula. Ambit, orat opem, opitulant nemo. Omnes dictitant tulisse eum pretium voracitatis. Tandem blanditiis multis pluribusque promissis gruem inducit, ut collo longissomo in gulam inserto, os infixum eximeret. Petenti autem praemium illusit, inepta inquit: „Abi. Non sat habes, quod vivis, vitam debes mihi. Si libuisset, licuit praemordere collum tuum.“

Morale:

 
logo ÚJČ Copyright © 2006–2023, oddělení vývoje jazyka, Ústav pro jazyk český AV ČR, v. v. i.
Vyhledávací program © 2006–2023, Boris Lehečka; Grafický návrh © 2006–2023, Irena Fuková

Vokabulář byl spuštěn před 17 lety, 5 měsíci a 18 dny; verze dat: 1.1.24
Ministerstvo školství, mládeže a tělovýchovy Strategie AV21
Web je podpořen Ministerstvem školství, mládeže a tělovýchovy ČR, projektem č. LM2023062
(LINDAT/CLARIAH-CZ).