Barlandus, Hadrianus – Dorpius, Martinus et al.: Fabularum, quae hoc libro continetur, authores atque interpretantes sunt…

Vídeň: Singrenius, Johanes, 1520. Strahovská knihovna (Praha, Česko), sign. HG XI 65, A1r–B2r. Editor Valenta, Petr. Ediční poznámka
<<<10<A2r–A3vA4rA4vB1rB2vB2r>>10>>
Zobrazit ediční aparát Skrýt obsah

[Generovaný obsah]

timemus? Animo opus est. Corporum quidem agilitas nobis est, sed animus deest. Hoc periculum turbinis nos fugiendum sed est contemnendum.“

Morale:

Omni in re opus est animo. Iacet virtus sine confidentia. Confidentiam enim dux et regina virtutis est.

De haedo et lupo

Capra cum esset pastum itura, hoedum domi concludit, monens aperire nemini, dum redeat ipsa. Lupus, qui id procul audierat, post matris discesum pulsat fores, voce caprisat, iubens recludi. Hoedus dolos praesentiens, „non aperio,“ inquit, „nam et si vox caprisat, tamen equidem per rimulas lupum video.“

Morale:

Obaudire parenti filios ipsis est utile et iuvenem seni decet auscultare.

De cervo et lupo

Cervus coram lupo ovem ream facit modium tritici debere clamitans. Ovis debiti quidem erat inscia, tamen ob lupi praesentiam spondet se daturam. Dicitur solutioni dies. Dies adest, monet cervus ovem. Illa it inficias. Quod enim promesiret, excusat factum id metu et praesentia lupi. Votum extortum non esse sevandum.

Morale:

Sententia iuris est: vim vi repellere licet. Ex hac fabella nova quaedam nascitur. Fraudem fraude refellere licet.

De rustico et angui

Rusticus quidam nutrierat anguem. Iratus aliqando bestiam petit securi. Evadit illa non sine vulnere. Postea rusticus deveniens ad paupertatem, ratus est id infortunii propter anguis iniuriam sibi accidere. Igitur supplicat angui, ut redeat. Ille ait ignoscere se, sed redire nolle. Neque enim fore securum, cum rustico tanta sit domi securis. Livorem vulneris desiisse, superesse tamen memoriam.

Morale:

Ei, qui semel fidem solvit, iterum habere fidem vix est tutum. Iniuriam quidem donare, id sane misericordiae est, cavere autem sibi et decet et prudentiae est.

 
logo ÚJČ Copyright © 2006–2023, oddělení vývoje jazyka, Ústav pro jazyk český AV ČR, v. v. i.
Vyhledávací program © 2006–2023, Boris Lehečka; Grafický návrh © 2006–2023, Irena Fuková

Vokabulář byl spuštěn před 17 lety, 5 měsíci a 18 dny; verze dat: 1.1.24
Ministerstvo školství, mládeže a tělovýchovy Strategie AV21
Web je podpořen Ministerstvem školství, mládeže a tělovýchovy ČR, projektem č. LM2023062
(LINDAT/CLARIAH-CZ).