De leone et mure
Leo aestu cursuque defessus sub umbra fronde super viridi quiescebat. Murum autem grege tergum eius percurrente experrectus unum e multis comprehendit. Supplicat captivus, indignum se esse, cui leo irascatur, clamitat, reputans ille in nece tantillae bestiolae nihil esse laudis captivum dimittit. Nec vero ita multo post leo forte dum per saltum currit, incidit in plagas. Rugire licet, exire non licet. Rugientem miserabiliter leonem mus audit, vocem agnoscit, repit in cuniculos, laqueorum quaerit nodos, quaesitos invenit, inventos corrodit, leo e plagis evadit.
Morale:
Haec fabella suadet potentibus clementiam. Etenim ut sunt res humanae instabiles, egent interdum ipsi potentes ope humillimorum. Quare vir prudens, et si potest, timebit vel ulli hominum nocere. Qui autem non timet nocere alteri, valde desipit. Quid ita? Quia etsi iam potentia fretus neminem metuis, forsan olim erit, ut metuas. Constat enim evenisse claris magnisque regibus, ut vilium homuntionum vel gratia indiguerint, vel iram metuerint.
De milvo aegroto
Lecto decumbebat milvus. Iam ferme moriens matrem orat precatum ire deos. Mater respondet nil opis illi sperandum