Barlandus, Hadrianus – Dorpius, Martinus et al.: Fabularum, quae hoc libro continetur, authores atque interpretantes sunt…

Vídeň: Singrenius, Johanes, 1520. Strahovská knihovna (Praha, Česko), sign. HG XI 65, A1r–B2r. Editor Valenta, Petr. Ediční poznámka

[Generovaný obsah]

a diis, quorum sacra et aras suis rapinis toties violasset.

Morale:

Decet venerari superos. Illi enim pios iuvant, impios adversantur. In felicitate neglecti in miseria non exaudient. Quare in secundis rebus sis eorum memor, ut in adversis rebus praesentes sint vocati.

De hirundinibus

Cum primum coeptum est seri linum, hirundo suadet aviculis impedire sementem dictitans sibi fieri insidias. Irrident illae, stultam vatem hirundinem vocant. Surgente iam lino et virescente rursus monet evellere sata. Iterum irrident. Maturescit linum, hortatur populari segetem. Cum ne tunc quidem consulentem audirent, hirundo avium coetu relicto hominis sibi conciliat amicitiam. Init cum eo foedus, cohabitat, cantu demulcet, caeteris avibus e lino fiunt retia et laquei.

Morale:

Multi nec ipsi consulere sibi norunt, nec recte consulentem audiunt. Sed cum in periculis sunt et damnis, tum demum sapere incipiunt et suam damnare socordiam. Tum sat superque consilii est. Hoc, inquiunt, et illud factum oportuit. Sed praestat esse Prometheum quam Epimetheum. Fuere hi fratres, nomina sunt Graeca. Alteri consilium ante rem fuit, alteri post rem. Quod declarat interpretatio nominum.

De ranis et earum rege

Gens ranarum, cum esset libera, Iovi supplicabat dari regem. Ridere Iuppiter vota ranarum, illae tamen iterum atque iterum instare, donec ipsum perpellerent. Deicit ille trabem, ea moles ingenti fragore quassat fluvium, territae silent ranae, regem venerantur. Accedunt pedetentim propius, tandem abiecto metu insultant et desultant. Iners rex lusui est et comtemptui. Lacessunt rursum Iovem, orant regem dari, qui strenuus sit. Dat Iuppiter ciconiam. Is praestrenue perambulans paludem, quicquid ranarum fit, vorat. De huius igitur saevitia ranae frustra questae sunt. Iuppiter non audit.

 
logo ÚJČ Copyright © 2006–2023, oddělení vývoje jazyka, Ústav pro jazyk český AV ČR, v. v. i.
Vyhledávací program © 2006–2023, Boris Lehečka; Grafický návrh © 2006–2023, Irena Fuková

Vokabulář byl spuštěn před 17 lety, 5 měsíci a 18 dny; verze dat: 1.1.24
Ministerstvo školství, mládeže a tělovýchovy Strategie AV21
Web je podpořen Ministerstvem školství, mládeže a tělovýchovy ČR, projektem č. LM2023062
(LINDAT/CLARIAH-CZ).