Barlandus, Hadrianus – Dorpius, Martinus et al.: Fabularum, quae hoc libro continetur, authores atque interpretantes sunt…

Vídeň: Singrenius, Johanes, 1520. Strahovská knihovna (Praha, Česko), sign. HG XI 65, A1r–B2r. Editor Valenta, Petr. Ediční poznámka

[Generovaný obsah]

[A4v]číslo strany rukopisuNam et hodie adhuc queruntur. Vesperi enim ciconia cubitum eunte ex antris egressae rauco ululatu murmurant, sed surdo canunt. Vult enim Iuppiter, ut, quae regem clementem sint deprecatae, iam ferant inclementem.

Morale:

Perinde atque ranis evenire solet plebi, quae, si regem paulo mansuetiorem habet, ignavum, inertem esse causatur, optat aliquando contingere sibi virum. Contra si quando nacta est regem strenuum, huius saevitiam damnat, prioris laudat clementiam. Sive quod semper praesentium nos poenitet sive quod verum est verbum: Nova veteribus non esse potiora.

De columba et milvis

Columbae olim bellum gessere cum milvo, quem ut expugnarent, delegerunt regem accipitrem. Ille rex factus hostem agit non regem. Non segnius ac milvus rapit ac lanitat. Poenitet columbas incepti satius fuisse putantes pati bella milvu quam tyranidem accipitris.

Morale:

Neminem suae sortis nimium pigeat. „Nil est,“ teste Flacco, „ab omni parte beatum.“[7]Hor. Carm. 2, 16, 27–28 Equidem meam sortem, modo tollerabilis sit, mutari non optem. Multi nova forte quaesita veterem rursus optarunt. Itaque plerique ingenio sumus omnes, nosmet nostri poenitet.

De fure et cane

Furi aliquando panem, ut sileat, porrigenti respondit canis: „Insidias tuas novi, panem das, quo desinam latrare. Sed ego tuum munus odi, quippe, si ego tulero panem, tu ex his tectis cuncta asportabis.“

Morale:

Cave, parvi commodi causa amittas magnum, cave, cuivis homini fidem habeas. Sunt enim, qui dolo non tantum benigne dicunt, sed et benigne faciunt.

De lupo et sucula

Parturiebat sucula, pollicetur lupus se custodem fore foetus. Respondit puerpera lupi obsequio se non egere. Si velit pius haberi, si cupiat gratum facere, longius abeat. Lupi enim officium constare non praesentia sed absentia.

Morale:

X
7Hor. Carm. 2, 16, 27–28
 
logo ÚJČ Copyright © 2006–2023, oddělení vývoje jazyka, Ústav pro jazyk český AV ČR, v. v. i.
Vyhledávací program © 2006–2023, Boris Lehečka; Grafický návrh © 2006–2023, Irena Fuková

Vokabulář byl spuštěn před 17 lety, 5 měsíci a 18 dny; verze dat: 1.1.24
Ministerstvo školství, mládeže a tělovýchovy Strategie AV21
Web je podpořen Ministerstvem školství, mládeže a tělovýchovy ČR, projektem č. LM2023062
(LINDAT/CLARIAH-CZ).