Barlandus, Hadrianus – Dorpius, Martinus et al.: Fabularum, quae hoc libro continetur, authores atque interpretantes sunt…

Vídeň: Singrenius, Johanes, 1520. Strahovská knihovna (Praha, Česko), sign. HG XI 65, A1r–B2r. Editor Valenta, Petr. Ediční poznámka
<<<<<A4rA4vB1rB2vB2r>>10>>
Skrýt ediční aparát Skrýt obsah

[Generovaný obsah]

[B2r]číslo strany rukopisu

De vulpecula et ciconia

Vulpecula vocarat ciconiam ad coenam. Obsonium in mensam effundit, quod, cum liquidum esset, ciconia frustra rostro tentante, vulpecula lingit. Abit elusa avis pudetque pigetque iniuriae. Post plusculum dierum redit, invitat vulpeculam. Vitreum vas situm erat plenum belli obsonii. Quod quidem vas cum esset arcti gutturis, vulpeculae obsonium licuit videre et esurire, gustare non licuit. Ciconia rostro facile exhausit.

Morale:

Risus risum, iocus iocum, dolus dolum, fraus meretur fraudem.

De lupo et capite picto

Lupus in officina sculptoris caput humanum repertum versat, miratur sentiens (id quod erat) nihil habere sensus. „O, pulchrum,“ inquit, „caput. Est in te artis multum, sed sensus nihil.“

Morale:

Externa pulchritudo, si assit, grata est. Sin alterutra carendum est, praestat externa quam interna careas. Illa enim sine hac interdum incurrit odium, ut stolidus eo sit odiosior quam formosior.

De gracculo

X
 
logo ÚJČ Copyright © 2006–2023, oddělení vývoje jazyka, Ústav pro jazyk český AV ČR, v. v. i.
Vyhledávací program © 2006–2023, Boris Lehečka; Grafický návrh © 2006–2023, Irena Fuková

Vokabulář byl spuštěn před 17 lety, 5 měsíci a 19 dny; verze dat: 1.1.24
Ministerstvo školství, mládeže a tělovýchovy Strategie AV21
Web je podpořen Ministerstvem školství, mládeže a tělovýchovy ČR, projektem č. LM2023062
(LINDAT/CLARIAH-CZ).