Barlandus, Hadrianus – Dorpius, Martinus et al.: Fabularum, quae hoc libro continetur, authores atque interpretantes sunt…

Vídeň: Singrenius, Johanes, 1520. Strahovská knihovna (Praha, Česko), sign. HG XI 65, A1r–B2r. Editor Valenta, Petr. Ediční poznámka
<<<10<A1rA1vA2r–A3vA4rA4v>>10>>
Skrýt ediční aparát Skrýt obsah

[Generovaný obsah]

[A1r]číslo strany rukopisu

De gallo gallinaceo

Gallus gallinaceus dum vertit stercorarium, offendit gemmam. „Quid“ inquiens“ rem sic nitidam reperio? Si gemmarius reperisset, nihil esset eo laetius, ut qui precium sciret. Mihi quidem nulli est usui, nec magni aestimo, immo equidem omnibus gemmis granum hordei malim.“

Morale:

Per gemmam artem sapientiamque intellige, per gallum hominem stolidum et voluptarium. Nec stolidi artes liberales amant, cum usum earum nesciant, nec voluptarius, quippe cui una placeat voluptas.

De lupo et Agno

Lupus ad caput fontis bibens videt agnum procul infra bibentem. Accurit, agnum increpat, quod turbabit fontem. Trepidare agnus, supplicare, ut parcat innocenti. Se quando longo infra biberit, potum lupi ne potuisse quidem turbare, ne dum voluisse. Lupus contra intonat: „Nihil agis, sacrilega, semper obes. Pater, mater, omne tuum invisum genus sedulo mihi adversantur. Tu mihi dabis hodie poenas.“

Morale:

Vetus dictum est, ut canem caedas, facile inveniri baculum. Potens, si libet nocere, facile capit nocendi causam. Satis peccavit, qui resistere non potuit.

De muribus et ranis

Bella gerebat mus cum rana. De paludis certabatur imperio. Pugna erat vehemens et anceps. Mus callidus sub herbis latitans ex insidiis ranam adoritur, rana viribus melior, pectore et insultu valens aperto Marte hostem lacessit. Hasta utrique erat iuncea. Quo certamine procul milvus adproperat, dumque prae studio pugnae neuter sibi cavet, utrumque bellatorem milvus rapit ac laniat.

Morale:

Itidem evenire solet factiosis civibus, qui accensi libidine dominandi, dum inter se certant fieri magistratus, opes suas plerumque etiam vitam in periculo ponunt.

De cane et umbra

X
 
logo ÚJČ Copyright © 2006–2023, oddělení vývoje jazyka, Ústav pro jazyk český AV ČR, v. v. i.
Vyhledávací program © 2006–2023, Boris Lehečka; Grafický návrh © 2006–2023, Irena Fuková

Vokabulář byl spuštěn před 17 lety, 5 měsíci a 5 dny; verze dat: 1.1.24
Ministerstvo školství, mládeže a tělovýchovy Strategie AV21
Web je podpořen Ministerstvem školství, mládeže a tělovýchovy ČR, projektem č. LM2023062
(LINDAT/CLARIAH-CZ).